Rozmiar: 15909 bajtów

- 27 -

1334. September 29.

In nomine domini amen. Noverint universi hanc paginam inspecturi, Quod coram nobis Lestkone dei gracia Duce Ratiboriensi Honorabilis vir dominus Petrus Capellanus noster dictus de Bencouicz, heres ibidem, Canonicus in Ratiboriensi Castro sancti Thome et Plebanus in Ribnik. plene compos sui corporis et sue racionis constitutus, eciam prehabita matura deliberacione benivoloque consensu suorum filiastrorum, videlicet Benconis, Nicolai dicti Tursecz, et Herbordi qui cognominatur Coberno, ad hoc accedente, Nepti sue karissime Veronee Sanctimoniali apud Ratibor in Claustro Sancti Spiritus beateque Marie virginis et matris gloriose, sancti quoque Johannis apostoli et Ewangelizte Sub voto fratrum Ordinis Predicatorum professe, unum Mansum patrimonialem liberum in villa ac hereditate Bencouice vulgariter nuncupata vendidit, ac Sibi et suis omnibus legittimis Successoribus iure hereditario et proprietatis in perpetuum possidendum, tenendum et in aliam personam quocumque elegerit tytulo gratuito vel honeroso, et prout sibi utilius fore videbitur transferendum, liberaliter resignavit. Nos itaque huiusmodi vendicionem et empcionem ratam atque gratam habentes, parcium precibus inclinati duximus confirmandam. In cuius rei testimomium et evidenciam pleniorem presentem litteram conscribi et nostri appensione sigilli mandavimus communiri. Actum et datum Ratibor, Anno domini Millezimo Trecentezimo Tricezimo quarto in die sancti Michaelis, presentibus nostris fidelibus Dzeczcone Judice Curie nostre, fratre Jashcone Procuratore iam dicti Claustri et Sororum, domino Stanizlao vicario predicti domini Petri, et domino Petro Wladizlauiensi nostre Curie, Notario et aliis fide dignis.

Das kleine runde Siegel, an rother Seide, zeigt einen dreieckten Adlerschild mit einem Helm über der oberen Ecke und undeutlicher Umschrift.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów